|
CANTICUM CANTICORUM
1 1 Canticum Canticorum Salomonis. 2 Osculetur me osculo
oris sui! Nam meliores sunt amores tui vino: 3 in fragrantiam
unguentorum tuorum optimorum. Oleum effusum nomen tuum; ideo
adulescentulae dilexerunt te. 4 Trahe me post te.
Curramus! Introducat me rex in cellaria sua; exsultemus et laetemur
in te memores amorum tuorum super vinum; recte diligunt te. 5
Nigra sum sed formosa, filiae Ierusalem, sicut tabernacula
Cedar, sicut pelles Salma. 6 Nolite me considerare quod fusca
sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae irati sunt
mihi; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non
custodivi. 7 Indica mihi, tu, quem diligit anima mea, ubi
pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges
sodalium tuorum. 8 Si ignoras, o pulcherrima inter
mulieres, egredere et abi post vestigia gregum et pasce haedos
tuos iuxta tabernacula pastorum. 9 Equae in curribus
pharaonis assimilavi te, amica mea. 10 Pulchrae sunt genae tuae
inter inaures, collum tuum inter monilia. 11 Inaures aureas faciemus
tibi vermiculatas argento. 12 Dum esset rex in accubitu
suo, nardus mea dedit odorem suum. 13 Fasciculus myrrhae dilectus
meus mihi, qui inter ubera mea commoratur. 14 Botrus cypri dilectus
meus mihi in vineis Engaddi. 15 Ecce tu pulchra es, amica
mea, ecce tu pulchra es: oculi tui columbarum. 16 Ecce tu pulcher
es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus, 17 tigna
domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cupressina.
2 1 Ego flos campi et lilium convallium. 2 Sicut lilium
inter spinas, sic amica mea inter filias. 3 Sicut malus inter ligna
silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem
desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. 4
Introduxit me in cellam vinariam, et vexillum eius super me est
caritas. 5 Fulcite me uvarum placentis, stipate me malis, quia
amore langueo. 6 Laeva eius sub capite meo, et dextera illius
amplexatur me. 7 Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque
camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis
dilectam, quoadusque ipsa velit. 8 Vox dilecti mei! Ecce iste
venit saliens in montibus, transiliens colles. 9 Similis est
dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post
parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per
cancellos. 10 En dilectus meus loquitur mihi: Surge, amica
mea, columba mea, formosa mea, et veni. 11 Iam enim hiems
transiit, imber abiit et recessit. 12 Flores apparuerunt in
terra, tempus putationis advenit; vox turturis audita est in
terra nostra, 13 ficus protulit grossos suos, vineae florentes
dederunt odorem suum; surge, amica mea, speciosa mea, et veni, 14
columba mea, in foraminibus petrae, in caverna abrupta. Ostende mihi
faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua
dulcis, et facies tua decora . 15 Capite nobis vulpes, vulpes
parvulas, quae demoliuntur vineas, nam vineae nostrae
florescunt. 16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter
lilia, 17 antequam aspiret dies, et festinent umbrae. Revertere;
similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes
Bether.
3 1 In lectulo meo per noctes quaesivi, quem diligit anima
mea; quaesivi illum et non inveni. 2 Surgam et circuibo
civitatem; per vicos et plateas quaeram, quem diligit anima
mea. Quaesivi illum et non inveni. 3 Invenerunt me vigiles, qui
circumeunt civitatem: Num, quem diligit anima mea, vidistis? . 4
Paululum cum pertransissem eos, inveni, quem diligit anima
mea; tenui eum nec dimittam, donec introducam illum in domum matris
meae et in cubiculum genetricis meae. 5 Adiuro vos, filiae
Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque
evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. 6 Quid hoc, quod
ascendit per desertum sicut virgula fumi, aromatizans tus et
myrrham et universum pulverem pigmentarii? 7 En lectulum
Salomonis. Sexaginta fortes ambiunt illum ex fortissimis
Israel, 8 omnes tenentes gladios et ad bella
doctissimi, uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores
nocturnos. 9 Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani; 10
columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, sedile
purpureum: medium eius stratum ebeneum. Filiae Ierusalem, 11
egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate,
quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius et in die
laetitiae cordis eius.
4 1 Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es: oculi tui
columbarum per velamen tuum. Capilli tui sicut grex
caprarum, quae descenderunt de monte Galaad; 2 dentes tui sicut grex
tonsarum, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et
sterilis non est inter eas. 3 Sicut vitta coccinea labia tua, et
eloquium tuum dulce; sicut fragmen mali punici, ita genae tuae per
velamen tuum. 4 Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est
cum propugnaculis: mille clipei pendent ex ea, omnis armatura
fortium. 5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui
pascuntur in liliis. 6 Antequam aspiret dies, et festinent
umbrae, vadam ad montem myrrhae et ad collem turis. 7 Tota
pulchra es, amica mea, et macula non est in te. 8 Veni de Libano,
sponsa, veni de Libano, ingredere; respice de capite Amana, de
vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus
pardorum. 9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor
meum in uno oculorum tuorum et in uno monili torquis tui. 10 Quam
pulchri sunt amores tui, soror, mea sponsa; meliores sunt amores tui
vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. 11 Favus
distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, et odor
vestimentorum tuorum sicut odor Libani. 12 Hortus conclusus, soror
mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus; 13 propagines tuae
paradisus malorum punicorum cum optimis fructibus, cypri cum
nardo. 14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis
lignis turiferis, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis. 15
Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de
Libano. 16 Surge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum
meum, et fluant aromata illius.
5 1 Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus
eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham
meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum
lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini,
carissimi. 2 Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei
pulsantis: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea,
immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis
noctium . 3 Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar
illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?. 4 Dilectus meus
misit manum suam per foramen, et venter meus ilico intremuit. 5
Surrexi, ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt
myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima super ansam
pessuli. 6 Aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque
transierat. Anima mea liquefacta est, quia discesserat. Quaesivi et
non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. 7 Invenerunt me
custodes, qui circumeunt civitatem; percusserunt me et vulneraverunt
me, tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. 8 Adiuro vos,
filiae Ierusalem: si inveneritis dilectum meum, quid nuntietis
ei? Quia amore langueo . 9 Quid est dilecto tuo prae
ceteris, o pulcherrima mulierum? Quid est dilecto tuo prae
ceteris, quia sic adiurasti nos? 10 Dilectus meus candidus et
rubicundus dignoscitur ex milibus. 11 Caput eius aurum
optimum, cincinni eius sicut racemi palmarum, nigri quasi
corvus. 12 Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae
lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima. 13 Genae
illius sicut areolae aromatum, turriculae unguentorum; labia eius
lilia distillantia myrrham primam. 14 Manus illius tornatiles
aureae, plenae hyacinthis; venter eius opus eburneum distinctum
sapphiris. 15 Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt
super bases aureas; species eius ut Libani, electus ut cedri. 16
Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est
dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae
Ierusalem.
6 1 Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Quo
declinavit dilectus tuus, et quaeremus eum tecum? 2 Dilectus meus
descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in
hortis et lilia colligat. 3 Ego dilecto meo, et dilectus meus
mihi, qui pascitur inter lilia. 4 Pulchra es, amica mea, sicut
Thersa, decora sicut Ierusalem, terribilis ut castrorum acies
ordinata. 5 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me
conturbant. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de
Galaad. 6 Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de
lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. 7
Sicut fragmen mali punici, sic genae tuae per velamen tuum. 8
Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adulescentularum
non est numerus; 9 una est columba mea, perfecta mea, una est matri
suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae et beatissimam
praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam: 10 Quae
est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut
luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
. 11 Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium et
inspicerem, si floruisset vinea, et germinassent mala punica. 12 Non
advertit animus meus, cum posuit me in quadrigas principis populi
mei.
7 1 Convertere, convertere, Sula mitis; convertere,
convertere, ut intueamur te. Quid aspicitis in Sulamitem, cum saltat
inter binos choros? 2 Quam pulchri sunt pedes tui in
calceamentis, filia principis! Flexurae femorum tuorum sicut
monilia, quae fabricata sunt manu artificis. 3 Gremium tuum crater
tornatilis: numquam indigeat vino mixto; venter tuus sicut acervus
tritici vallatus liliis. 4 Duo ubera tua sicut duo
hinnuli, gemelli capreae, 5 collum tuum sicut turris
eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt ad portam
Bathrabbim; nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra
Damascum. 6 Caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui sicut
purpura; rex vincitur cincinnis. 7 Quam pulchra es et quam
decora, carissima, in deliciis! 8 Statura tua assimilata est
palmae, et ubera tua botris. 9 Dixi: Ascendam in palmam et
apprehendam fructus eius . Et erunt ubera tua sicut botri
vineae, et odor oris tui sicut malorum. 10 Guttur tuum sicut vinum
optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus
illius ad ruminandum. 11 Ego dilecto meo, et ad me appetitus
eius. 12 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in
villis; 13 mane properabimus ad vineas, videbimus; si floruit
vinea, si flores aperiuntur, si floruerunt mala punica; ibi dabo
tibi amores meos. 14 Mandragorae dederunt odorem; in portis nostris
omnia poma optima, nova et vetera, dilecte mi, servavi
tibi.
8 1 Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris
meae, ut inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo
despiciat? 2 Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae; ibi
me doceres, et darem tibi poculum ex vino condito et mustum malorum
granatorum meorum. 3 Laeva eius sub capite meo, et dextera illius
amplexatur me. 4 Adiuro vos, filiae Ierusalem, ne suscitetis neque
evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. 5 Quae est ista, quae
ascendit de deserto innixa super dilectum suum? Sub arbore malo
suscitavi te; ibi parturivit te mater tua, ibi parturivit te
genetrix tua. 6 Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum
super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut
infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae
divinae. 7 Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec
flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro
dilectione, quasi nihil despicient eum. 8 Soror nostra parva et
ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die, quando
alloquenda est? 9 Si murus est, aedificemus super eum propugnacula
argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. 10
Ego murus, et ubera mea sicut turris; ex quo facta sum coram
eo quasi pacem reperiens. 11 Vinea fuit Salomoni in
Baalhamon. Tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu
eius mille argenteos. 12 Vinea mea coram me est; mille tibi,
Salomon, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius. 13 Quae
habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam. 14
Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super
montes aromatum.
|